monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 2
Verum quid facimus, in quorum potestate voluntas tantum pacis est, non effectus? Et quanquam voluntas quoque apud Deum propositi sui mercedem habeat, tamen imperfectum opus etiam volentes moerore contristat. Quod sciens et Apostolus, perfectissimam videlicet pacem in utriusque partis voluntate consistere: Quantum, inquit, ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . Et propheta. Pax, pax. Et ubi est pax? . Nihil enim grande est, pacem voce praetendere, et opere destruere. Aliud niti, aliud demonstrare: verbis sonare concordiam: re exigere servitutem. Volumus et nos pacem; et non solum volumus: sed et rogamus. Sed pacem Christi, pacem veram, pacem sine inimicitiis, pacem in qua non sit bellum involutum; pacem quae non ut adversarios subiiciat, sed ut amicos iungat. Quid dominationem pacem vocamus; et non reddimus unicuique rei vocabulum suum? Ubi odium est. appellentur inimicitiae: ubi caritas, ibi tantummodo pax vocetur. Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a patrum communione dividimur: sed ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis Ecclesiasticus est, quam qui nunquam haereticus fuit. Sed ignoramus absque caritate pacem, sine pace communionem. Legimus quoque in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, dimitte ibi munus tuum coram altari, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, offer munus tuum . Si munera nostra absque pace offerre non possumus: quanto magis et Christi corpus accipere? Qua conscientia ad Eucharistiam Christi accedam, et respondebo Amen, dum de caritate dubitem porrigentis?